Liber Leviticus*

Caput 23: Versus 24

Mense septimo prima die mensis.Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievitGen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde:Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suisHeb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde:Filioli, novissima hora estI Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde:Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis,etc.,et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestrisMatth. 11..Clangentibus tubis.Quia praedicat Salvatoris resurrectionem, quae memoriale est generalis resurrectionis, quae secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
(* Traductions européennes)